LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 7.14

lat apuleius phi002 perseus lat1

Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat, ipsoque nuptiarum die praesepium meum hordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi. Sed quas ego condignas Fotidi diras devotiones imprecer, quae me formavit non canem sed asinum, quippe cum viderem largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes inescatos atque distentos! Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit, quoad summos illi promitterent honores habituri mihi. Convocatis denique gravioribus amicis consilium datur, quo potissimum pacto digne remunerarer. Placuerat uni domi me conclusum et otiosum hordeo lecto fabaque et vicia saginari: sed obtinuit alius qui meae libertati prospexerat, suadens ut rurestribus potius campis in greges equinos lasciviens discurrerem, daturus dominis equarum inscensu generoso multas mulas alumnas.

Provenance