LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 7.16

lat apuleius phi002 perseus lat1

Talibus aerumnis edomitum novis Fortuna saeva tradidit cruciatibus, scilicet ut, quod aiunt, domi forisque fortibus factis adoriae plenae gloriarer., Equinis armentis namque me congregem pastor egregius mandati dominici serus anscultator aliquando permisit: at ego tandem liber asinus, laetus et tripudians graduque molli gestiens equas opportunissimas iam mihi concubinas futuras deligebam. Sed haec etiam spes hilarior in capitale processit exitium: mares enim ob admissariam Venerem pasti satianter ac diu saginati, terribiles alioquin et utique quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecaventes, nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes persequuntur odio. hic, elatis in altum vastis pectoribus, arduus capite en sublimis vertice primoribus in me pugillatur ungulis, ille terga pulposis torulis obesa convertens postremis velitatur calcibus, alius hinnitu maligno comminatus, remulsis auribus dentiumque candentium renudatis asceis, totum me commorsicat. Sic apud historiam de rege Thracio legeram, qui miseros hospites ferinis equis suis lacerandos devorandosque porrigebat: adeo ille praepotens tyrannus sic parcus hordei fuit, ui edacium iumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable