LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 7.17

lat apuleius phi002 perseus lat1

Ad eundem modum distractus et ipse variis equorum incursibus, rursus molares illos circuitus requirebam. Verum Fortuna meis cruciatibus insatiabilis aliam mihi denuo pestem instruxit: delegor enim ligno monte devehundo, puerque mihi praefectus imponitur, omnibus ille quidem deterrimus. Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor; coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latis simi facto foramine, immo fovea vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere. Lignorum vero tanto me premebat pondere, ut fascium molem elephanto, non asino paratam putares: ille vero etiam quotiens in alterum latus praeponderans declinarat sarcina, cum deberet potius gravantis ruinae fustes demere et levata paulisper pressura sanare me, vel certe in alterum latus translatis peraequare, contra, lapidibus additis insuper, sic iniquitati ponderis medebatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable