LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 7.18

lat apuleius phi002 perseus lat1

Nec tamen post tantas meas clades immodico sarcinae pondere contentus, cum fluvium transcendet remus, qui forte praeter viam defluebat, peronibus suis ab aquae madore consulens ipse quoque insuper lumbos meos insiliens residebat, exiguum scilicet et illud tantae molis superpondium: ac si quo casu lima caenoso ripae supercilio lubricante oneris impatientia prolapsus deruissem, cum deberet egregius agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda sublevare, certe partem tanti oneris, quoad resurgerem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo vero et ipsis auribus, totum me compilabat, ceciditque fusti grandissimo, donec fomenti vice ipsae me plagae suscitarent. Idem mihi talem etiam excogitavit perniciem: spinas acerrumas et punctu venenato viriosas in fascem tortili nodo constrictas caudae meae pensilem deligavit cruciatum, ut incessu meo commotae incitataeque funestis aculeis infeste me convulnerarent.

Provenance