Passage
Apuleius, Metamorphoses 7.19
lat apuleius phi002 perseus lat1
Ego igitur ancipiti malo laborabam: nam cum me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar; si dolori parcens paululum restitissem, plagis compellebar ad cursum. Nec quicquam videbatur aliud excogitare puer ille nequissimus quam ut me quoquo modo perditum iret, idque iurans etiam nonnunquam comminabatur. Et plane fuit quod eius detestabilem malitiam ad peiores conatus stimularet: nam quadam die, nimia eius insolentia expugnata patientia mea, calces in eum validas extulerant. Denique tale facinus in me comminiscitur: stuppae sarincae me satis onustum probeque funiculis constrictum producit in viam deque proxima villula spirantem carbunculum furatus, oneris in ipso meditullio reponit. Iamque fomento tenui calescens et enutritus ignis surgebat in flammas et totum me funestus ardor invaserat, nec ullum pestis extremae suffugium nec salutis aliquod apparet solacium, et ustrina tales moras non sustinens et meliora consilia praevertitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable