LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 7.20

lat apuleius phi002 perseus lat1

Sed in rebus scaevis affulsit Fortunae nutus hilarior, nescio an futuris periculis me reservans, certe praesente statutaque morte liberans: nam forte pluviae pridianae recens conceptaculum aquae lutulentae proximum conspicatus, ibi memet improvido saltu totum abicio, flammaque prorsus extincta, tandem et pondere levatus et exitio liberatus evado. Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit: Quousque ergo frustra pascemus igninum istum? Nec multis interiectis diebus longe peioribus me dolis petivit. Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:

Provenance