Passage
Apuleius, Metamorphoses 7.21
lat apuleius phi002 perseus lat1
Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum? me praeter cetera flagitia nunc nouis periculis etiam angit: ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitula mulier seu virgo nubilis seu tener puellus est, illico disturbato gestamine, nonnunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit, et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas aversa Venere invitat ad nuptias. Nam imaginem etiam savii mentiendo ore improba compulsat ac morsicat. Quae res nobis non mediocres lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet. Nunc etiam visa quadam honesta iuvene, ligno quod devehebat abiecto dispersoque, in eam furiosos direxit impetus, et festivus hic amasio humo sordida prostratam mulierem ibidem incoram omnium gestiebat inscendere. Quod nisi ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable