Passage
Apuleius, Metamorphoses 7.25
lat apuleius phi002 perseus lat1
Tunc quidam viator solitarium vagumque me respiciens invadit et properiter inscensum baculo quod gerebat obverberans per obliquam ignaramque me ducebat viam. Nec invitus ego cursui me commodabam relinquens atrocissimam virilitatis lanienam; ceterum plagis non magnopere commovebar, quippe consuetus ex forma concidi fustibus. Sed illa Fortuna meis casibus pervicax tam opportunum latibulum misera celeritate praeversa novas instruxit insidias: pastores enim mei perditam sibi requirentes vacculam variasque regiones peragrantes occurrunt nobis fortuito, statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt. Sed audacia valida resistens ille fidem hominum deumque testabatur: Quid me raptatis? Violenter quid invaditis?Ain, te nos tractamus inciviliter, qui nostrum asinum furatus abducis? Quin potius effaris ubi puerum eiusdem agasonem, necatum scilicet, occultaris?: et illico detractus ad terram pugnisque pulsatus et calcibus confusus infit deierans nullum semet vidisse ductorem, sed plane continuatum solutum et solitarium ob indicivae praemium occupasse, domino tamen suo restituturum. Atque utinam ipse asinus, inquit Quem nunquam profecto vidissem, vocem quiret humanam dare meaeque testimonium innocentiae perhibere posset; profecto vos huius iniuriae pigeret. Sic asseverans nihil quicquam promovebat: nam collo constrictum reducunt eum pastores molesti contra montis illius silvosa nemora, unde lignum puer solebat egerere: nec uspiam ruris reperitur ille sed plane corpus eius membratim laceratum multisque dispersum locis conspicitur.