Passage
Apuleius, Metamorphoses 7.26
lat apuleius phi002 perseus lat1
Quam rem procul dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse perfectam et Hercule dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret: sed quod solum poteram tacitus licet serae vindictae gratulabar. Et cadaver quidem disiectis partibus tandem totum repertum aegreque concinnatum ibidem terrae dedere, meum vero Bellerophontem, abactorem indubitatum cruentumque percussorem criminantes, ad casas interim suas vinctum perducunt, quoad renascenti die sequenti deductus ad magistratus, ut aiebant, poenae redderetur. Interim dum puerum illum parentes sui plangoribus querebantur et adveniens ecce rusticus nequaquam promissum suum frustratus destinatam sectionem meam flagitat, Non est in his inquit unus Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere: nee tibi ministerium deerit istorum.