Passage
Apuleius, Metamorphoses 7.7
lat apuleius phi002 perseus lat1
Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset, nocte promota tabernulam quandam litori navique proximam, quam vitatis maris fluctibus incubabant, invadimus et diripimus omnia, nec tamen periculo levi temptati discessimus. Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit, milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisi quod pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delia, tescebant, effectum est, ut impune discederemus. Sed protinus sanctissima—vera enim dicenda sunt—et unicae fidei femina, bonis artibus gratiosa, precibus ad Caesaris numen porrectis, et marito reditum celerem et aggressurae plenam vindictam impetravit: denique noluit esse Caesar Haemi latronis collegium, et confestim interivit; tantum potest nutus etiam magni principis. Tota denique factione militarium vexillationum indagatu confecta atque concisa, ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc evasi modum: