LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 8.17

lat apuleius phi002 perseus lat1

Villae vero, quam tunc forte praeteribamus, coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi canes rabidos et immanes et quibusvis lupis et ursis saeviores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiuscemodi vocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultu suorum exasperati contra nos ruunt, et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt. Cerneres non tam Hercule memorandum quam miserandum etiam spectaculum, canes copiosos ardentibus animis alios fugientes arripere, alios stantibus inhaerere, quosdam iacentes inscendere et per omnem nostrum commeatum morsibus ambulare. Ecce tanto periculo malum maius insequitur: de summis enim tectis ac de proxumo colle rusticani illi saxa super nos raptim devolvunt, ut discernere prorsus nequiremus qua potissimum caveremus clade, comminus canum an eminus lapidum. Quorum quidem unus caput mulieris, quae meum dorsum residebat, repente percussit: quo dolore commota statim fletu cum clamore sublato maritum suum pastorem illum suppetiatum ciet.

Provenance