LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 8.2

lat apuleius phi002 perseus lat1

Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus obicrat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus. Ac dum herilis puella in boni Tlepolemi manum venerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum. Nanctus denique praesentiae suae tempestillam occasionem, sceleri quod diu cogitarat accingitur, ac die, quo praedonum infestis mucronibus puella fuerat astu virtutibusque sponsi sui liberata, turbae gratulantium exultans insigniter permiscuit sese salutique praesenti ac futurae suboli novorum maritorum gaudibundus, ad honorem splendidae prosapiae inter praecipuos hospites domum nostram receptus, occultato consilio sceleris, amici fidelissimi personam mentiebatur. Iamque sermonibus assiduis et conversatione frequenti, nonnunquam etiam cena poculoque communi carior cariorque factus, in profundam ruinam cupidinis sese paulatim nescius praecipitaverat. Quidni, cum flamma saevi amoris parva quidem primo vapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans immodicis ardoribus totos amburat homines?

Provenance