Passage
Apuleius, Metamorphoses 8.25
lat apuleius phi002 perseus lat1
At praeco Vervecem, inquit Non asinum vides ad usus omnes quietum; non mordacem, nec calcitronem quidem sed prorsus ut in asini corio modestum hominem inhabitare credas. Quae res cognitu non ardua: nam si faciem tuam mediis eius feminibus immiseris, facile periclitaberis quam grandem tibi demonstret patientiam. Sic praeco lurchonem tractabat dicacule; sed ille cognito cavillatu, similis indignanti At te inquit Cadaver surdum et mutum delirumque praeconem, omnipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabadius et Bellona et Mater Idaea, et cum suo Adone Venus domina caecum reddant, qui scurrilibus iamdudum contra me velitaris iocis. An me putas, inepte, iumento fero posse deam committere, ut turbatum repente divinum deiciat sumulacrum, egoque miser cogar crinibus solutis discurrere et deae meae humi iacenti aliquem medicum quaerere? Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret. Sed praevenit cogitatum meum emptor anxius pretio depenso statim, quod quidem gaudens dominus scilicet taedio mei facile suscepit, septemdecim denarium, et illico me tumida spartea deligatum tradidit Philebo: hoc enim nomine censet batur iam meus dominus.