LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 8.26

lat apuleius phi002 perseus lat1

At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat: Puellae, servum vobis pulchellum en ecce mercata perduxi. Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum. Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,: non enim servum sed maritum illum scilicet sibi perduxisse: et heus aiunt Cave ne solus exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque tuis palumbulis nonnunquam impertias. Haec et huiusmodi mutuo blaterantes praesepio me proximum deligant. Erat quidam iuvenis satis corpulentus, choraula doctissimus, collaticia stipe de mensa paratus, qui foris quidem circumgestantibus deam cornu canens adambulabat, domi vero promiscui operis partiarius agebat concubinus. Hic me simul domi conspexit libenter, appositis largiter cibariis, gaudens alloquitur: Venisti tandem miserrimi laboris vicarius: sed diu vivas et dominis placeas et meis defectis iam lateribus consulas. Haec audiens iam meas futuras novas cogitabam aerumnas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable