Passage
Apuleius, Metamorphoses 8.28
lat apuleius phi002 perseus lat1
Specta denique quale caelesti providentia meritum reportaverit. Infit vaticinatione clamosa conficto mendacio semel ipsum incessere atque criminari, quasi contra fas sanctae religionis dissignasset aliquid et insuper iustas poenas noxi facinoris ipse de se suis manibus exposcere. Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat ictibus, mire contra plagarum dolores praesumptione munitus. Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere. Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum. Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus. Avidis animis corradentes omnia et in sacculos huic quaestui de industria praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut duplici scilicet sarcinae pondere gravatus, et horreum simul et templum incederem.