LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 8.31

lat apuleius phi002 perseus lat1

Hic ego me potissimum capitis periclitatum memini. Nam quidam colonus partem venationis, immanis cervi pinguissimum femus, domino illi suo muneri miserat, quod incuriose pone culinae fores non altiuscule suspensum canis adaeque venaticus latenter invaserat, laetusque, praeda propere custodientes oculos evaserat. Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat. Nee tamen latuit fidam uxorem eius casus extremus mariti, sed funestum nodum violenter invadens manibus ambabus Adeone inquit Praesenti malo perterritus mente excidisti tua, nee fortuitum istud remedium, quod deum providentia subministrat, intuens? Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem. Nequissimo verberoni sua placuit salus de mea morte, et multum conservae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable