Passage
Apuleius, Metamorphoses 8.4
lat apuleius phi002 perseus lat1
Die quadam venatum Tlepolemus assumpto Thrasyllo petebat indagaturus feras, si quid tamen in capreis feritatis est; nec enim Charite maritum suum quaerere patiebatur bestias armatas dente vel cornu. Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum, prospectu vestigatorum obsaeptis capreis, canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes invaderent bestias, immittuntur; statimque sollertis disciplinae memores, partitae totos praecingunt aditus tacitaque prius servata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus fervidis dissonisque miscent omnia. Nec ulla caprea nec pavens damula nec prae ceteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus; et primum quidem canum procaciores quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable