LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 8.9

lat apuleius phi002 perseus lat1

At illa, ut primum maesta quieverat toro faciem impressa, etiam nunc dormiens lacrimis emanantibus genas cohumidat et velut quodam tormento inquieta quieti excussa, luctu redintegrato prolixum eiulat,discissaque interula decora brachia saevientibus palmulis converberat. Nec tamen cum quoquam participatis nocturnis imaginibus, sed indicio facinoris prorsus dissimulatio, et nequissimum percussorem punire et aerumnabili vitae sese subtrahere tacita decernit. Ecce rursus improvidae voluptatis detestabilis petitor aures obseratas de nuptiis obtundens aderat: sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli astuque miro personata instanter garrienti summisseque deprecanti Adhuc inquit Tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meis deversatur oculis, adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formosus Tlepolemus in meo vivit pectore. Boni ergo et optimi consules, si luctui legitimo miserrimae feminae necessarium concesseris tempus, quoad residuis mensibus spatium reliquum compleatur anni, quae res cum meum pudorem, tum etiam tuum salutare commodum respicit, ne forte immaturitate nuptiarum indignatione iusta manes acerbos mariti ad exitium salutis tuae suscitemus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable