LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 9.1

lat apuleius phi002 perseus lat1

Sic ille nequissimus carnifex contra me manus impias obarmabat, at ego, praecipitante consilium periculi tanti praesentia nec expectata diutina cogitatione, lanienam imminentem fuga vitare statui; protinusque vinculo, quo fueram deligatus, abrupto, cursu me proripio totis pedibus, ad tutelam salutis crebris calcibus velitatus; illicoque me, raptim transcursa proxima porticu, triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto nec pauca rerum apparatus cibarii, mensas etiam impetu meo collido atque disturbo. Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem. Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel! remedio sagaci divinae providentiae fatalis dispositio subverti vel reformari potest. Mihi denique id ipsum commentum, quod momentariam salutem repperisse videbatur, periculum grande, immo praesens exitium conflavit aliud.

Provenance