LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 9.11

lat apuleius phi002 perseus lat1

Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia; nec die tantum, verum perpeti etiam nocte prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam. Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus dominus loca lautia prolixe praebuit: nam et diem primum illum feriatum dedit et cibariis abundanter instruxit praesepium. Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima videbatur, matutinus? adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circumfluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo. Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri. Sed frustra sollertiam damnosam exercui: complures enim protinus baculis armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus etiamnunc, repente signo dato et clamore conferto plagas ingerentes acervatim, adeo me strepitu turbulentant, ut cunctis consiliis abiectis illico scitissime taeniae sparteae totus innixus discursus alacres obirem:

Provenance