LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 9.18

lat apuleius phi002 perseus lat1

Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus; certusque fragilitatis humanae fidei et quod pecuniae cunctae sint difficultates perviae auroque soleant adamantinae etiam perfringi fores, opportune nanetus Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit et supplex eum medelam cruciatui deprecatur; nam sibi statutam decretamque mortem proximare ni maturius cupito potiatur: nee eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset. His et huiuscemodi suadelis validum addebat cuneum, qui rigentem prorsus servi tenacitatem violenter diffinderet; porrecta enim manu sua demonstrat ei novitate nimia candentes solidos aureos, quorum viginti quidem puellae destinasset, ipsi vero decem libenter offerret.

Provenance