Passage
Apuleius, Metamorphoses 9.2
lat apuleius phi002 perseus lat1
Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse: nam Myrtilum mulionem et Hephaestionem cocum et Hypatarium cubicularium et Apollonium medicum, immo vero et plures alios ex familia abigere temptantes variis morsibus quemque lacerasse, certe venenatis morsibus contacta nonnulla iumenta efferari simili rabie. Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur. Nec dubio me lanceis illis vel venabulis, immo vero et bipennibus, quae facile famuli subministraverant, membratim compilassent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quoi mei domini devertebant, protinus irrupissem. Tunc clausis obseratisque super me foribus obsidebant locum, quoad sine ullo congressionis suae periculo pestilentiae letalis pervicaci rabie possessus ac peresus absumerer: quo facto tandem libertatem nanctus, solitariae fortunae munus amplexus, super constratum lectum abiectus post multum equidem temporis somnum humanum quievi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable