Passage
Apuleius, Metamorphoses 9.21
lat apuleius phi002 perseus lat1
Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas quibus inductus Philesitherus irrepserat, suspectisque e re nata quae gesta sunt, non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi, tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacile indipisci. Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es. Dignus Hercule, dignus qui et ista vincula conteras et insuper carceris etiam tenebras perferas. Hac opportuna fallacia vigorati iuvenis inductus, immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, vocato Myrmece soleas illas offerens et ignovit ex animo et uti domino redderet, cui surripuerat, suasit.” Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable