LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 9.22

lat apuleius phi002 perseus lat1

Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier: Beatam illam quae tam constantis sodalis libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi. Ad haec anus: Iam tibi ego probe suasum et confirmatum animi amatorem illum alacrem vadimonium sistam, et insuper condicta vespertina regressione cubiculo facessit. At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa. Denique ut dei cuiusdam adventus, sic expectatur adulteri; nam et opportune maritus foris apud naccam proximum cenitabat. Ergo igitur metis die propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans: hunc multis admodum saviis exceptum mulier cenam iubet paratam accumbere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable