LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 9.25

lat apuleius phi002 perseus lat1

Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis—quod enim putaret ab ea profectum—solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursum et frequentate saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatus et impulsa mensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem; inflammatusque indignatione contumeliae gladium flagitans iugulare moriturum gestiebat, ni respecto communi periculo vix eum ab impetu furioso cohibuissem, asseverans brevi absque noxa nostri suapte inimicum eius violentia sulphuris periturum: nec suadela mea sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semivivum illum in proxumum deportat angiportum. Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare. Talium contubernalis epularum taedio fugatus Larem reveni meum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable