LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 9.27

lat apuleius phi002 perseus lat1

Sic herili contumelia me cruciatum tandem caelestis respexit providentia: nam senex claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proxumum bibendi causa gregatim prominabat. Quae res optatissimam mihi vindictae subministravit occasionem: namque praetergrediens observatos extremus adulteri digitos, qui per angustias cavi tegminis prominebant, obliquata atque infesta ungula compressos usque ad summam minutiem confero, donec intolerabili dolore commotus, sublato flebili clamore, repulsoque et abiecto alveo, conspectui profano redditus scaenam propudiosae mulieris patefecit. Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere commotus exsangui pallore trepidantem puerum serena fronte et propitiata facie commulcens incipit: Nihil triste de me tibi, fili, metuas. Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo; nec herciscundae familiae sed communi dividundo formula dimicabo, ut sine ulla controversia vel dissensione tribus nobis in uno conveniat lectulo. Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer vixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent. Sed nec aequitas ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam maritum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable