LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 9.28

lat apuleius phi002 perseus lat1

Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur. Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius obvertit berans, Tu autem, inquit Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas? His et pluribus verbis compellatum et insuper affatim plagis castigatum forinsecus abicit; at ille adulterarum omnium fortissimus insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque diruptus, maerens profugit: nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus de sua proturbavit domo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable