LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 9.32

lat apuleius phi002 perseus lat1

Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque servitii mei disciplinam exponam. Matutino me multis holeribus onustum proxumam civitatem deducere consuerat dominus atque ibi venditoribus tradita merce dorsum insidens meum sic hortum redire. Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar. Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus, post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat et assiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem, nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret. Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusque praeacuta frusta nudis invadens pedibus enitebar, ac ne suetis saltem cibariis ventrem meum replere poteram; namque et mihi et ipsi domino cena par ac similis, oppido tamen tenuis aderat, lactucae veteres et insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi succus cariem exolescunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable