LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 9.36

lat apuleius phi002 perseus lat1

Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam; denique vicinum illum auriculis per suos servulos sublatum de casula longissime statimque proiectum iri: quo dicto insignis indignatio totos audientium pertemptavit animos. Tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit, frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari. Quod oleum flammae, quod sulphur incendio, quod flagellum Furiae, hoc et iste sermo truculentiae hominis nutrimento fuit. Iamque ad extremam insaniam vecors suspendium sese et totis illis et ipsis legibus mandare proclamans, canes pastoricios villaticos, feros atque immanes, assuetos abiecta per agros, essitare cadavera, praeterea etiam transeuntium viatorum passivis morsibus alumnatos, laxari atque in eorum exitium inhortatos immitti praecipit. Qui simul signo solito pastorum incensi atque inflammati sunt, furiosa rabie conciti et latratibus etiam absonis horribiles, eunt in homines eosque variis aggressi vulneribus distrahunt ac lacerant, nec fugientibus saltem compescunt sed eo magis irritatiores sequuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable