Passage
Apuleius, Metamorphoses 9.6
lat apuleius phi002 perseus lat1
Sic confutatus maritus Et quid istic est? ait Nam licet forensi negotio officinator noster attentus ferias nobis fecerit, tamen hodiernae cenulae nostrae prospexi. Vides istud dolium, quod semper vacuum frustra locum detinet tantum et revera praeter impedimentum conversationis nostrae nihil praestat amplius? Istud ego quinque denariis cuidam venditavi; et adest, ut dato pretio secum rem suam ferat. Quin itaque praecingeris mihique manum tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori. E re nata fallacia, mulier temerarium tollens cachinnum Magnum inquit Istum virum ac strenuum negotiatorem nacta sum, qui rem, quam ego mulier et intra hospitium contenta iamdudum septem denariis vendidi, minoris distraxit. Additamento pretii laetus maritus Et quis est ille, ait Qui tanto praestinavit? At illa Olim, inepte, inquit Descendit in dolium sedulo soliditatem eius probaturus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable