Passage
Apuleius, Florida 16.p1
lat apuleius phi003 perseus lat2
priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabula—quippe ita institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicaui: nihil tantum, nihil tantulum faciam, quin eius uos et gnaros et iudices habeam— quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu uestro distulerim. exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico. de ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite. an etiam de ingenio pauca uultis? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable