LOGOI

Passage

Apuleius, Florida 16.p2

lat apuleius phi003 perseus lat2

poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. namque eum etiam uicit saepenumero—pudet dicere. repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum. rarae apud illum corruptelae, tuti errores, concessi amores. nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces. hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum. postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia conuenere; sese quisque exaduersum quam proxime collocat; serus adueniens amicis adnuit, locum sessui impertiant: extimus quisque excuneati queruntur; farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia expectare. interim dies ire, neque Philemon ad condictum uenire; quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere. sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui accierent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt. commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti: adhuc manus uolumini implexa, adhuc os recto libro impressus, sed enim iam animae uacuus, libri oblitus et auditorii securus. stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo. dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse; enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis uero familiaribus dolere et plangere; hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nubtialem uenisse; proin, quoniam poeta optimus personam uitae deposuerit, recta de auditorio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, mox carmina.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable