Passage
Apuleius, Florida 16.p3
lat apuleius phi003 perseus lat2
haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus. nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo uehementer talum inuerti, ut minimum afuerim, quin articulum etiam a crure defringerem. tamen articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. et iam dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam. cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad uos festinanti satis uidebatur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam pernicitatem addidistis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable