LOGOI

Passage

Apuleius, Florida 16.p4

lat apuleius phi003 perseus lat2

an non properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. neque enim aut leui mercede emit qui precatur, aut paruum pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere uelis quam rogare. id ego arbitror praecipue in honore obseruandum; quem qui laboriose exorauerit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit; qui uero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit. duplam igitur uobis gratiam debeo. immo enimuero multiiugam, quam ubique equidem et semper praedicabo. sed nunc inpraesentiarum libro isto ad hunc honorem mihi conscripto, ita ut soleo, publice protestabor: certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie uobiscum probare—est enim tantus in studiis, ut praenobilior sit proprio ingenio quam patricio consulatu. quibusnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle repperio. sed quaeram sedulo et conitar, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. nam nunc inpraesentiarum—neque enim diffitebor—laetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur; ac mens occupata delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedicare. quid faciam? cupio gratus uideri, sed prae gaudio nondum mihi uacat gratias agere. nemo me, nemo ex illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod honorem meum non minus uereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi uiri tanto testimonio exulto; quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non minus splendidissimum quam benignissimum uir consularis; cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is etiam laudator mihi apud principes Africae uiros quodam modo astitit. nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognouit. iam illud primum beneficium, quod condiscipulum se meminit. ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat. quin etiam commemorauit et alibi gentium et ciuitatium honores mihi statuarum et alios decretos. quid addi potest ad hoc praeconium uiri consularis? immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat. ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur. quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, ad laudis meae cumulum? immo enimuero, quid superest? Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt. nonne uidetur hoc uobis senatus consultum esse? quid quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perueniret. ceterum meminerant optimi magistratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis quod uolebant. id egone scirem ac non praedicarem? ingratus essem. quin etiam uniuerso ordini uestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari tantummodo summus honor est. igitur, quod difficile factu erat quodque re uera arduum, non existimabatur: gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id—praefascine dixerim—iam quodam modo mihi obtigit. quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere, ne ut Karthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus maioribus iudicare potius solet quam computare. sed de hoc tum ego perfectius, cum uos effectius. quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.

Provenance