Passage
Apuleius, Florida 18.p1
lat apuleius phi003 perseus lat2
tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare. nam et pro amplitudine ciuitatis frequentia collecta et pro magnitudine frequentiae locus delectus est. praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio. quapropter, ut poetae solent hic ibidem uarias ciuitates substituere, ut ille tragicus, qui in theatro dici facit: Liber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis, item ille comicus: perparuam partim postulat Plautus loci de uostris magnis atque amoenis moenibus, Athenas quo sine architectis conferat, non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmarinam ciuitatem hic, sed enim ipsius Karthaginis uel curiam uel bybliothecam substituere. igitur proinde habetote, si curia digna protulero, ut si in ipsa curia me audiatis, si erudita fuerint, ut si in bybliotheca legantur. quod utinam mihi pro multitudine auditorii prolixa oratio suppeteret ac non hic maxime clauderet, ubi me facundissimum cuperem. sed uerum uerbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis: ubi uber, ibi tuber. id ego cum alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior. nam quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac—mirum dictu— ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor. an non multa mihi apud uos adhortamina suppetunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue? ita mihi et patria in concilio Africae, id est uestro, et pueritia apud uos et magistri uos et secta, licet Athenis Atticis confirmata, tamen hic inchoata est, et uox mea utraque lingua iam uestris auribus ante proxumum sexennium probe cognita, quin et libri mei non alia ubique laude carius censentur quam quod iudicio uestro comprobantur. haec tanta ac totiuga inuitamenta communia non minus uos ad audiendum prolectant quam me ad audendum retardant, faciliusque laudes uestras alibi gentium quam apud uos praedicarim: ita apud suos cuique modestia obnoxia est, apud extrarios autem ueritas libera. semper adeo et ubique uos quippe ut parentis ac primos magistros meos celebro mercedemque uobis rependo, non illam, quam Protagora sophista pepigit nec accepit, sed quam Thales sapiens nec pepigit et accepit. uideo, quid postuletis: utramque narrabo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable