Passage
Apuleius, Florida 18.p2
lat apuleius phi003 perseus lat2
Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici ciuis aequaeuus—inde ei suppeditata doctrina est—, eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices uicisset. igitur Euathlus postquam cuncta illa exorabula iudicantium et decipula aduersantium et artificia dicentium uersutus alioquin et ingeniatus ad astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris frustrari magistrum diutuleque nec agere uelle nec reddere, usque dum Protagoras eum ad iudices prouocauit expositaque condicione, qua docendum receperat, anceps argumentum ambifariam proposuit: nam siue ego uicero, inquit, soluere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices uiceris. ita, si uincis, in condicionem incidisti: si uinceris, in damnationem. quid quaeris? ratio conclusa iudicibus acriter et inuincibiliter uidebatur. enimuero Euathlus, utpote tanti ueteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit. nam si ita est, inquit, neutro modo quod petis debeo. aut enim uinco et iudicio dimittor, aut uincor et pacto absoluor, ex quo non debeo mercedem, si hanc primam causam fuero penes iudices uictus. ita me omni modo liberat sententia, si uinco, condicio, si uincor nonne uobis uidentur haec sophistarum argumenta obuersa inuicem uice spinarum, quas uentus conuoluerit, inter se cohaerere, paribus utrimque aculeis, simili penetratione, mutuo uulnere? atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa uersutis et auaris relinquenda est: cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable