Passage
Apuleius, Florida 18.p3
lat apuleius phi003 perseus lat2
Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis uiris facile praecipuus—enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator—maximas res paruis lineis repperit: temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula. idem sane iam procliui senectute diuinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, uerum etiam experiundo comprobaui, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Prienensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi. satis, inquit, mihi fuerit mercedis, Thales sapiens, si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, non tibi adsciueris, sed eius inuenti me potius quam alium repertorem praedicaris. pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia uere cognouimus.