Passage
Apuleius, Florida 18.p4
lat apuleius phi003 perseus lat2
hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud uos adeptus. ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror. nunc quoque igitur principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili numine propitius tegit. eius dei hymnum Graeco et Latino carmine nobis ecce iam canam illi a me dedicatum. sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores. quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Karthaginem diligat, atque summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter. eorum ego sermonem ratus et uobis auditu gratissimum, mihi compositu congruentem et dedicatu religiosum, in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari a Perseo Graece, quae ego pridie in templo Aesculapi disseruerim, paulatimque illis Seuerum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. nam et Perseus, quamuis et ipse optime possit, tamen hodie uobis atticissabit.