Passage
Apuleius, Florida 9.p1
lat apuleius phi003 perseus lat2
si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant,—si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit, uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio nihil quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere. quis enim uestrum mihi unum soloecismum ignouerit? quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit? quis incondita et uitiosa uerba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare? quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis. meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero comparatis. tantum habet uilitas excusationis, dignitas difficultatis. adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis. nec tamen uos parua quaedam et praua similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant. praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur. patior et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem; nam quodcumque ad uos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet. quo maior religio dicendi habenda est, et quidem non in uno genere studiorum. plura enim mea extant in Camenis quam Hippiae in opificiis opera. quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et accuratius disputabo.