Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 10.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
De negotio interim quod non curare non possum, nihil certum scribere potui absente fratre Macario, qui cito dicitur rediturus, et quod deo adiuvante peragi potuerit, peragetur. De nostra autem pro eis sollicitudine quamquam fratres nostri cives qui aderant, securos vos facere possent, tamen digna res epistulari conloquio quo nos invicem consolantur, a domino praestita est, in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable