LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 10.12

lat augustine stoa011 perseus lat2

Digessi vobis, quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit? Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia deus dignetur avertere. Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritalis ecclesiae Tagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Navis cum fratribus nondum venit. Apud Asnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt. Causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum vos petimus ut oretis. Epistulam Asiarchae misimus. Beatissimi perseveretis in domino memores nostri. Amen.

Provenance