Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 10.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Itaque non praetermittamus vestrae caritati narrare quid gestum sit, ut nobiscum deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis. Cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines et dicere se ferre non posse, ut illa sollemnitas prohiberetur quam laetitiam nominantes vinulentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iam iam nuntiabatur, opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis dei, ut quarta feri a illud in evangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas vestras ante porcos. Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus dei praecepta rixantes et voluptatum carnarium sordibus dediti erubescere cogerentur concursumque ita ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseveraret, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable