Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 10.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum ab eis qui aderant pro cuiusque facultate ac studio foris ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies quadragesimae inluxisset et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est illud in evangelio, ubi dominus de templo expulsis venditoribus animalium et eversis mensis nummulariorum dixit domum patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam. Quod capitulum, cum eos intentos proposita vinulentiae quaestione feci, et ipse quoque recitavi adiunxique disputationem, qua ostenderem, quanto commotius et vehementius dominus noster ebriosa convivia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret. unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria, quaerens ab eis quibus similiorem putarent speluncam latronum necessaria vendentibus an immoderate bibentibus.