LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 10.5

lat augustine stoa011 perseus lat2

Tunc reddito exodi codice crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans sumpsi apostolum Paulum et inter quae peccata posita esset, ostendi legens illum locum: Si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis serviens aut avarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi nec cibum sumere, ingemescendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur. Legi etiam illud quod non longo intervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et spiritu dei nostri. Quibus lectis, dixi ut considerarent quo modo possent fideles audire sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum caelorum, in corde suo, id est in interiore dei templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum: Con- venientibus ergo vobis in unum non est dominicam cenam celebrare, unusquisque enim propriam cenam praesumit in manducando et alius quidem esurit, alius ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? Quo recitato, diligentius commendavi ne honesta quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari, quando quidem apostolus non dixerit: Numquid domos non habetis ad inebriandos vos, ut quasi tantum modo inebriari in ecclesia non liceret, sed ad manducandum et bibendum, quod potest honeste fieri sed praeter ecclesiam ab eis qui domos habent ubi alimentis necessariis refici possint. Et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, uti nondum modesta convivia sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable