Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 10.6
lat augustine stoa011 perseus lat2
Commemoravi etiam evangelii capitulum, quod pridie tracta veram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos nisi opera. Tum quaesivi inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. Post quae verba interrogavi quo modo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci dominus iussit. Adiunxi etiam legendum quod sequitur: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, egique ut considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem ecclesiae deferre cuperent et, si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorumque complerent; de spiritalibus autem fructibus ad quos et divinarum scripturarum auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt adferre deo munera et his potissimum celebrare festa sanctorum.