LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 10.8

lat augustine stoa011 perseus lat2

Postridie vero, cum inluxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut eius tantum voce uterentur et dicerent: Quare modo? Non enim antea, qui haec non prohibuerunt, Christiani non erant. Quo audito, quas sicut maiores commovendi eos machinas praepararent, omnino nesciebam; disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele: Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiam si illi, quibus denuntiatur, cavere noluerint, vestimenta mea excutere atque discedere. Tum vero dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis, in se ut praesumamus, hortetur; namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me idem ipsi, quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos. Quos blande acceptos paucis verbis in sententiam sanam transtuli. Atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione quam praepara veram, quia necessaria iam non videbatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse adferre adversus eos qui dicunt: Quare modo? nisi et nos dicamus: Vel modo.

Provenance