LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 10.9

lat augustine stoa011 perseus lat2

Verum tamen ne illi qui ante nos tam manifesta inperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis, qua necessitate ista in ecclesia viderentur exorta. Scilicet post persecu- tiones tam multas tamque vehementes cum facta pace turbae gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis sed tamen vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse maioribus nostris ut huic infirmitatis parti interim parceretur diesque festos post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio quamvis simili luxu celebrarent; iam Christi nomine conligatis et tantae auctoritatis iugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus iam propter praecipiente honorem ac timorem resistere non valerent. Quocirca iam tempus esse, ut, qui non se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quae, ut essent christiani, concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable