LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 11.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Quid enim execrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit? Corripitur ab episcopo suo iuvenis crebris caedibus matris insanus et impias manus nec illis diebus cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est, revocans; minatur eidem matri se in partem Donati translaturum et eam quam incredibili furore solet caedere, perempturum; minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur; constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus et omnium gementium oculis matricidii meditator tamquam renovatus opponitur.

Provenance