LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 11.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Haecine tandem tibi placent, vir gravissime? Nequaquam hoc de te crediderim; novi considerationem tuam. Caeditur mater carnalis in membris, quibus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc ecclesia, mater spiritalis; caeditur et ipsa in sacramentis, quibus genuit et nutrivit ingratum. Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens: Quid faciam ecclesiae, quae me prohibet caedere matrem meam? Inveni quid faciam: iniuriis, quibus potest, etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid unde membra eius doleant; eundum 1 mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua ibi natus sum, destruere formam quam in utero eius accepi; ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam; quae me posterior peperit, efferat prior; ad huius dolorem spiritaliter moriar, ad illius caedem carnaliter vivam. Quid aliud expectamus, vir honorabilis Eusebi, nisi ut in miseram mulierem senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cuius caedibus in catholica prohibebatur, iam Donatista securus armetur? Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: Transferam me in partem Donati et bibam sanguinem tuum? Ecce iam conscientia cruentus, veste de-albatus perficit partem pollicitationis suae; restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. Si ergo placent ista, urgeatur a clericis et sanctificatoribus suis ut intra octavas suas totum quod vovit exsolvat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable