LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 11.4

lat augustine stoa011 perseus lat2

Potens est quidem dextera domini quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat. Verum tamen ego tanto animi dolore percussus quid facerem, nisi saltem loquerer? An vero ista illi faciunt et mihi dicitur: Tace? Avertat a me dominus hanc amentiam, ut, cum ipse mihi imperet per apostolum suum et dicat ab episcopo refelli oportere docentes, quae non oportet, ego illorum indignationibus territus taceam. Quod enim publicis gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam maxime in aliis civitatibus, ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem iam dicitur non hoc Proculianum mandasse, quod publicum renuntiavit officium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable